| Principio terrarum Mauretaniae appellantur, usque | 5.2.1 |
| ad C. Caesarem Germanici filium regna, saevitia eius in | |
| duas divisae provincias. promunturium oceani extumum | |
| Ampelusia nominatur a Graecis. oppida fuere Lissa et | |
| Cottae ultra columnas Herculis, nunc est Tingi, quondam | 5 |
| ab Antaeo conditum, postea a Claudio Caesare, cum coloniam | |
| faceret, appellatum Traducta Iulia. abest a B<a>elone oppido | |
| Baeticae proximo traiectu XXX. ab eo XXV in ora oceani | |
| colonia Augusti Iulia Constantia Zulil, regum dicioni | |
| exempta et iura in Baeticam petere iussa. ab ea XXXV | 10 |
| colonia a Claudio Caesare facta Lixos, vel fabulosissime | |
| antiquis narrata: ibi regia Antaei certamenque cum Hercule | 3.1 |
| et Hesperidum horti. adfunditur autem aestuarium e mari | |
| flexuoso meatu, in quo dracones custodiae instar fuisse | |
| nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam | |
| solam e vicino tractu aliquanto excelsiore non tamen aestus | 5 |
| maris inundant. exstat in ea et ara Herculis nec praeter | |
| oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore. minus | 4.1 |
| profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his et | |
| amne Lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo | |
| minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, prae- | |
| validam hanc urbem maioremque Magna Carthagine, | 5 |
| praeterea ex adverso eius sitam et prope inmenso tractu | |
| ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos avidissime | |
| credidit. ab Lixo XL in mediterraneo altera Augusti | 5.1 |
| colonia est Babba, Iulia Campestris appellata, et tertia | |
| Banasa LXXV p., Valentia cognominata. ab ea XXXV | |
| Volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at | |
| in ora a Lixo L amnis Sububus, praeter Banasam coloniam | 5 |
| defluens, magnificus et navigabilis. ab eo totidem milibus | |
| oppidum Sala, eiusdem nominis fluvio inpositum, iam soli- | |
| tudinibus vicinum elephantorumque gregibus infestum, | |
| multo tamen magis Autololum gente, per quam iter est | |
| ad montem Africae vel fabulosissimum Atlantem. | 10 |