Principio terrarum Mauretaniae appellantur, usque 5.2.1
ad C. Caesarem Germanici filium regna, saevitia eius in
duas divisae provincias. promunturium oceani extumum
Ampelusia nominatur a Graecis. oppida fuere Lissa et
Cottae ultra columnas Herculis, nunc est Tingi, quondam 5
ab Antaeo conditum, postea a Claudio Caesare, cum coloniam
faceret, appellatum Traducta Iulia. abest a B<a>elone oppido
Baeticae proximo traiectu XXX. ab eo XXV in ora oceani
colonia Augusti Iulia Constantia Zulil, regum dicioni
exempta et iura in Baeticam petere iussa. ab ea XXXV 10
colonia a Claudio Caesare facta Lixos, vel fabulosissime
antiquis narrata: ibi regia Antaei certamenque cum Hercule 3.1
et Hesperidum horti. adfunditur autem aestuarium e mari
flexuoso meatu, in quo dracones custodiae instar fuisse
nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam
solam e vicino tractu aliquanto excelsiore non tamen aestus 5
maris inundant. exstat in ea et ara Herculis nec praeter
oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore. minus 4.1
profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his et
amne Lixo prodita qui cogitent nostros nuperque paulo
minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse, prae-
validam hanc urbem maioremque Magna Carthagine, 5
praeterea ex adverso eius sitam et prope inmenso tractu
ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos avidissime
credidit. ab Lixo XL in mediterraneo altera Augusti 5.1
colonia est Babba, Iulia Campestris appellata, et tertia
Banasa LXXV p., Valentia cognominata. ab ea XXXV
Volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at
in ora a Lixo L amnis Sububus, praeter Banasam coloniam 5
defluens, magnificus et navigabilis. ab eo totidem milibus
oppidum Sala, eiusdem nominis fluvio inpositum, iam soli-
tudinibus vicinum elephantorumque gregibus infestum,
multo tamen magis Autololum gente, per quam iter est
ad montem Africae vel fabulosissimum Atlantem. 10