| Romana arma primum Claudio principe in Mauretania | 5.11.1 |
| bellavere, Ptolemaeum regem a Gaio Caesare interemptum | |
| ulciscente liberto Aedemone, refugientibusque barbaris | |
| ventum constat ad montem Atlantem. nec solum consulatu | |
| perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, | 5 |
| sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo praefuere ibi, | |
| Atlantem penetrasse in gloria fuit. quinque sunt, ut | 12.1 |
| diximus, Romanae coloniae in ea provincia, perviumque | |
| famae videri potest, sed id plerumque fallacissimum ex- | |
| perimento deprehenditur, quia dignitates, <s>i indagare vera | |
| pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget, haut alio | 5 |
| fidei proniore lapsu quam ubi falsae rei gravis auctor | |
| existit. equidem minus miror inconperta quaedam esse | |
| equestris ordinis viris, iam vero et senatum inde intrantibus, | |
| quam luxuriae, cuius efficacissima vis sentitur atque maxima, | |
| cum ebori, citro silvae exquirantur, omnes scopuli Gaetuli | 10 |
| muricibus, purpuris. indigenae tamen tradunt in ora ab | 13.1 |
| Salat CL flumen Asanam, marino haustu, sed portu spectabile, | |
| mox amnem, quem vocant Fut, ab eo ad Dirim—hoc | |
| enim Atlanti nomen esse eorum lingua convenit—CC, | |
| interveniente flumine, cui nomen est Ivor. ibi <p>au<ca> | 5 |
| extare circa vestigia habitati quondam soli, vinearum | |
| palmetorumque reliquias. Suetonius Paulinus, quem | 14.1 |
| consulem vidimus, primus Romanorum ducum transgressus | |
| quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excel- | |
| sitate quidem eius quae ceteri, imas radices densis altis- | |
| que repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem | 5 |
| spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes | |
| praeterquam gravitate odoris, tenui eas obduci lanugine, | |
| quibus addita arte posse quales e bombyce vestes confici. | |
| verticem altis etiam aestate operiri nivibus. decumis se | 15.1 |
| eo pervenisse castris et ultra ad fluvium, qui Ger vocatur, | |
| per solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut | |
| exustis cautibus, loca inhabitabilia fervore, quamquam | |
| hiberno tempore, experto. qui proximos inhabitent saltus, | 5 |
| refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni | |
| genere, Canarios appellari, quippe victum eius animalis | |
| promiscuum iis esse et dividua ferarum viscera. iunctam | 16.1 |
| Aethiopum gentem, quos Perorsos vocant, satis constat. | |
| Iuba Ptolemaei pater, qui primus utrique Mauretaniae | |
| imperitavit, studiorum claritate memorabilior etiam quam | |
| regno, similia prodidit de Atlante, praeterque gigni herbam | 5 |
| ibi euphorbeam nomine, ab inventore medico suo appel- | |
| latam. cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in | |
| claritate visus contraque serpentes et venena omnia privatim | |
| dicato volumine. et satis superque de Atlante. |