Romana arma primum Claudio principe in Mauretania 5.11.1
bellavere, Ptolemaeum regem a Gaio Caesare interemptum
ulciscente liberto Aedemone, refugientibusque barbaris
ventum constat ad montem Atlantem. nec solum consulatu
perfunctis atque e senatu ducibus, qui tum res gessere, 5
sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo praefuere ibi,
Atlantem penetrasse in gloria fuit. quinque sunt, ut 12.1
diximus, Romanae coloniae in ea provincia, perviumque
famae videri potest, sed id plerumque fallacissimum ex-
perimento deprehenditur, quia dignitates, <s>i indagare vera
pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget, haut alio 5
fidei proniore lapsu quam ubi falsae rei gravis auctor
existit. equidem minus miror inconperta quaedam esse
equestris ordinis viris, iam vero et senatum inde intrantibus,
quam luxuriae, cuius efficacissima vis sentitur atque maxima,
cum ebori, citro silvae exquirantur, omnes scopuli Gaetuli 10
muricibus, purpuris. indigenae tamen tradunt in ora ab 13.1
Salat CL flumen Asanam, marino haustu, sed portu spectabile,
mox amnem, quem vocant Fut, ab eo ad Dirim—hoc
enim Atlanti nomen esse eorum lingua convenit—CC,
interveniente flumine, cui nomen est Ivor. ibi <p>au<ca> 5
extare circa vestigia habitati quondam soli, vinearum
palmetorumque reliquias. Suetonius Paulinus, quem 14.1
consulem vidimus, primus Romanorum ducum transgressus
quoque Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excel-
sitate quidem eius quae ceteri, imas radices densis altis-
que repletas silvis incognito genere arborum, proceritatem 5
spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes
praeterquam gravitate odoris, tenui eas obduci lanugine,
quibus addita arte posse quales e bombyce vestes confici.
verticem altis etiam aestate operiri nivibus. decumis se 15.1
eo pervenisse castris et ultra ad fluvium, qui Ger vocatur,
per solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut
exustis cautibus, loca inhabitabilia fervore, quamquam
hiberno tempore, experto. qui proximos inhabitent saltus, 5
refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni
genere, Canarios appellari, quippe victum eius animalis
promiscuum iis esse et dividua ferarum viscera. iunctam 16.1
Aethiopum gentem, quos Perorsos vocant, satis constat.
Iuba Ptolemaei pater, qui primus utrique Mauretaniae
imperitavit, studiorum claritate memorabilior etiam quam
regno, similia prodidit de Atlante, praeterque gigni herbam 5
ibi euphorbeam nomine, ab inventore medico suo appel-
latam. cuius lacteum sucum miris laudibus celebrat in
claritate visus contraque serpentes et venena omnia privatim
dicato volumine. et satis superque de Atlante.