| Tertius sinus dividitur in geminos, duarum Syr- | 5.26.1 |
| tium vadoso ac reciproco mari diros. ad proximam, quae | |
| minor est, a Carthagine CCC Polybius tradit, ipsam cen- | |
| tum milium passuum aditu, trecentorum ambitu. et terra | |
| autem siderum observatione ad eam per deserta * * * . | 5 |
| harenis perque serpentes iter est. excipiunt saltus repleti | |
| ferarum multitudine et introrsus elephantorum solitudines, | |
| mox deserta vasta ultraque Garamantes, ab Augilis dierum | |
| XII itinere distantes. super illos fuere gens Psylli, super | 27.1 |
| quos lacus Lycomedis, desertis circumdatus. Augilae ipsi | |
| medio fere spatio locantur, ab Aethiopia, quae ad occi- | |
| dentem vergit, et a regione, quae inter duas Syrtis inter- | |
| iacet, pari utrimque intervallo, sed litore inter duas Syr- | 5 |
| tis CCL. ibi civitas Oeensis, Cinyps fluvius ac regio, | |
| oppida Neapolis, Taphra, Habrotonum, Leptis altera, quae | |
| cognominatur Magna. inde Syrtis Maior, circuitu DCXXV, | |
| aditu autem CCCXII, [inde] accolit gens Cisippadum. in | 28.1 |
| intimo sinu fuit ora Lotophagon, quos quidam <M>achroas | |
| dixere, ad Philaenorum aras; ex harena sunt hae. ab | |
| <i>is non procul a continente palus vasta amnem Tritonem | |
| nomenque ab eo accipit, Pallant<i>as appellata Callimacho | 5 |
| et citra Minorem Syrtim esse dicta, multis vero inter | |
| duas Syrtis. promunturium, quod Maiorem cludit, Borion | |
| appellatur. ultra Cyrenaica provincia. |