| Incipit crescere luna nova, quaecumque post solstitium | 5.57.1 |
| est, sensim modiceque cancrum sole transeunte, abundan- | |
| tissime autem leonem, et residit in virgine isdem quibus | |
| adcrevit modis. in totum autem revocatur intra ripas in | |
| libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. cum crescit, | 5 |
| reges aut praefectos navigare eo nefas iudicatum est. | |
| auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur. iustum | |
| incrementum est cubitorum XVI. minores aquae non | 58.1 |
| omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo. hae | |
| serendi tempora absumunt solo madente, illae non dant | |
| sitiente. utrumque reputat provincia. in XII cubitis famem | |
| sentit, in XIII etiamnum esurit, XIIII cubita hilaritatem | 5 |
| adferunt, XV securitatem, XVI delicias. maximum in- | |
| crementum ad hoc aevi fuit cubitorum XVIII Claudio | |
| principe, minimum V Pharsalico bello, veluti necem Magni | |
| prodigio quodam flumine aversante. cum stetere aquae, | |
| apertis molibus admittuntur. ut quaeque liberata est terra, | 10 |
| seritur. idem amnis unus omnium nullas exspirat auras. |