| Iuxta Syria litus occupat, quondam terra- | 5.66.1 |
| rum maxuma et plurimis distincta nominibus. namque | |
| Palaestine vocabatur qua contingit Arabas, et Iudaea et | |
| Coele, dein Phoenice et qua recedit intus Damascena, ac | |
| magis etiamnum meridiana Babylonia, eadem Mesopotamia | 5 |
| inter Euphraten et Tigrin quaque transit Taurum Sophene, | |
| citra vero eam Commagene et ultra Armeniam Adiabene, | |
| Assyria ante dicta, et ubi Ciliciam attingit Antiochia. | |
| longitudo eius inter Ciliciam et Arabiam CCCCLXX p. est, | 67.1 |
| latitudo a Seleucia Pieria ad oppidum in Euphrate Zeugma | |
| CLXXV. qui subtilius dividunt, circumfundi Syria Phoe- | |
| nicen volunt et esse oram maritimam Syriae, cuius pars | |
| sit Idumaea et Iudaea, dein Phoenicen, dein Syriam. id | 5 |
| quod praeiacet mare totum Phoenicium appellatur. ipsa | |
| gens Phoenicum in magna gloria litterarum inventionis et | |
| siderum navaliumque ac bellicarum artium. |