Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen.
|
5.75.1
|
fuit oppidum Crocodilon, est flumen. memoria urbium
|
|
Dorum, Sycaminum. promunturium Carmelum et in monte
|
|
oppidum eodem nomine, quondam Acbatana dictum. iuxta
|
|
Getta, Geba, rivus Pacida sive Belus, vitri fertiles harenas
|
5
|
parvo litori miscens; ipse e palude Cendebia a radicibus
|
|
Carmeli profluit. iuxta colonia Claudi Caesaris Ptolemais,
|
|
quae quondam Acce. oppidum Ecdippa, promunturium
|
|
Album. Tyros, quondam insula praealto mari DCC passibus
|
76.1
|
divisa, nunc vero Alexandri oppugnantis operibus continens;
|
|
olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Vtica et illa aemula
|
|
terrarumque orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra
|
|
orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque
|
5
|
purpura constat. circuitus XVIIII est, intra Palaetyro
|
|
inclusa; oppidum ipsum XXII stadia optinet. inde Sarepta
|
|
et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thebarumque
|
|
Boeotiarum parens. a tergo eius Libanus mons orsus
|
77.1
|
MD stadiis <Z>imyram usque porrigitur, quae Coeles Syriae
|
|
cognominatur. huic par, interiacente valle, mons adversus
|
|
Antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post
|
|
eum introrsus Decapolitana regio praedictaeque cum ea
|
5
|
tetrarchiae et Palaestines tota laxitas. at in ora <i>tem
|
78.1
|
subiecta Libano fluvius Magoras, Berytus colonia, quae
|
|
Felix Iulia appellatur, Leontos oppidum, flumen Lycos,
|
|
Palaebyblos, flumen Adonis, oppida Byblos, Botrys, <G>i<g>ar<t>a,
|
|
Trieris, Calamos, Tripolis, quon<i>am Tyrii et Sidonii et
|
5
|
Aradii optinent, Orthosia, Eleutheros flumen, oppida Zimyra,
|
|
Marathos contraque Arados, septem stadiorum oppidum et
|
|
insula ducentis passibus a continente distans, regio, in
|
|
qua supradicti desinunt montes, et interiacentibus campis
|
|
Bargylus mons.
|
10
|