| Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen. | 5.75.1 |
| fuit oppidum Crocodilon, est flumen. memoria urbium | |
| Dorum, Sycaminum. promunturium Carmelum et in monte | |
| oppidum eodem nomine, quondam Acbatana dictum. iuxta | |
| Getta, Geba, rivus Pacida sive Belus, vitri fertiles harenas | 5 |
| parvo litori miscens; ipse e palude Cendebia a radicibus | |
| Carmeli profluit. iuxta colonia Claudi Caesaris Ptolemais, | |
| quae quondam Acce. oppidum Ecdippa, promunturium | |
| Album. Tyros, quondam insula praealto mari DCC passibus | 76.1 |
| divisa, nunc vero Alexandri oppugnantis operibus continens; | |
| olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Vtica et illa aemula | |
| terrarumque orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra | |
| orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque | 5 |
| purpura constat. circuitus XVIIII est, intra Palaetyro | |
| inclusa; oppidum ipsum XXII stadia optinet. inde Sarepta | |
| et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thebarumque | |
| Boeotiarum parens. a tergo eius Libanus mons orsus | 77.1 |
| MD stadiis <Z>imyram usque porrigitur, quae Coeles Syriae | |
| cognominatur. huic par, interiacente valle, mons adversus | |
| Antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post | |
| eum introrsus Decapolitana regio praedictaeque cum ea | 5 |
| tetrarchiae et Palaestines tota laxitas. at in ora <i>tem | 78.1 |
| subiecta Libano fluvius Magoras, Berytus colonia, quae | |
| Felix Iulia appellatur, Leontos oppidum, flumen Lycos, | |
| Palaebyblos, flumen Adonis, oppida Byblos, Botrys, <G>i<g>ar<t>a, | |
| Trieris, Calamos, Tripolis, quon<i>am Tyrii et Sidonii et | 5 |
| Aradii optinent, Orthosia, Eleutheros flumen, oppida Zimyra, | |
| Marathos contraque Arados, septem stadiorum oppidum et | |
| insula ducentis passibus a continente distans, regio, in | |
| qua supradicti desinunt montes, et interiacentibus campis | |
| Bargylus mons. | 10 |