Hinc redeundum est ad oram atque Phoenicen. 5.75.1
fuit oppidum Crocodilon, est flumen. memoria urbium
Dorum, Sycaminum. promunturium Carmelum et in monte
oppidum eodem nomine, quondam Acbatana dictum. iuxta
Getta, Geba, rivus Pacida sive Belus, vitri fertiles harenas 5
parvo litori miscens; ipse e palude Cendebia a radicibus
Carmeli profluit. iuxta colonia Claudi Caesaris Ptolemais,
quae quondam Acce. oppidum Ecdippa, promunturium
Album. Tyros, quondam insula praealto mari DCC passibus 76.1
divisa, nunc vero Alexandri oppugnantis operibus continens;
olim partu clara, urbibus genitis Lepti, Vtica et illa aemula
terrarumque orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra
orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque 5
purpura constat. circuitus XVIIII est, intra Palaetyro
inclusa; oppidum ipsum XXII stadia optinet. inde Sarepta
et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thebarumque
Boeotiarum parens. a tergo eius Libanus mons orsus 77.1
MD stadiis <Z>imyram usque porrigitur, quae Coeles Syriae
cognominatur. huic par, interiacente valle, mons adversus
Antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post
eum introrsus Decapolitana regio praedictaeque cum ea 5
tetrarchiae et Palaestines tota laxitas. at in ora <i>tem 78.1
subiecta Libano fluvius Magoras, Berytus colonia, quae
Felix Iulia appellatur, Leontos oppidum, flumen Lycos,
Palaebyblos, flumen Adonis, oppida Byblos, Botrys, <G>i<g>ar<t>a,
Trieris, Calamos, Tripolis, quon<i>am Tyrii et Sidonii et 5
Aradii optinent, Orthosia, Eleutheros flumen, oppida Zimyra,
Marathos contraque Arados, septem stadiorum oppidum et
insula ducentis passibus a continente distans, regio, in
qua supradicti desinunt montes, et interiacentibus campis
Bargylus mons. 10