| Et de Euphrate hoc in loco dixisse ap- | 5.83.1 |
| tissimum fuerit. oritur in praefectura Armeniae Maioris | |
| Caranitide, ut prodidere ex iis, qui proxime viderunt, | |
| Domitius Corbulo, in monte Aga, Licinius Mucianus, | |
| sub radicibus montis, quem Capoten appellant, supra Zimaram | 5 |
| XII p., initio Pyxurates nominatus. fluit Derzenen primum, | |
| mox Anaeticam, Armeniae regiones a Cappadocia excludens. | |
| Dascusa abest a Zimara LXXV p.; inde navigatur Sartonam | 84.1 |
| L, Melitenen Cappadociae XXIIII, Elegeam Armeniae X, | |
| acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. apud Elegeam | |
| occurrit ei Taurus mons nec resistit, quamquam XII p. | |
| latitudine praevalens. Ommam vocant inrumpentem, mox | 5 |
| ubi perfregit, Euphraten, ultra quoque saxosum et violentum. | |
| Arabiam inde laeva, Or<r>oeon dictam regionem, trisc<h>oena | 85.1 |
| mensura, dextraque Commagenen disterminat, pontis tamen, | |
| etiam ubi Taurum expugnat, patiens. apud Claudiopolim | |
| Cappadociae cursum ad occasum solis agit. primo hunc | |
| illic in pugna Taurus aufert victusque et abscisus sibimet | 5 |
| alio modo vincit ac fractum expellit in meridiem. ita | |
| naturae dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo vult, illo | |
| prohibente ire qua velit. a catarractis iterum navigatur. | |
| XL p. inde Commagenes caput Samosata. |