| Infra Palmyrae solitudines Telendena regio est | 5.89.1 |
| dictaeque iam Hierapolis ac Beroea et Chalcis. ultra | |
| Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet | |
| Hemesa, <i>tem Elatium, dimidio propior Petrae quam | |
| Damascus. a Sura autem proxime est Philiscum, oppi- | 5 |
| dum Parthorum ad Euphraten. ab eo Seleuciam dierum | |
| decem navigatio, totidemque fere Babylonem. scinditur | 90.1 |
| enim Euphrates a Zeugmate DLXXXXIIII p. circa vicum | |
| Masicen et parte laeva in Mesopotamiam vadit, per ipsam | |
| Seleuciam circaque eam praefluenti infusus Tigri, dexteriore | |
| autem alveo Babylonem, quondam Chaldaeae caput, petit | 5 |
| mediamque permeans, item quam Mothrim vocant, distrahitur | |
| in paludes. increscit autem et ipse Nili modo statis diebus, | |
| paulum differens, ac Mesopotamiam inundat sole optinente | |
| XX partem cancri. minui incipit in virginem e leone | |
| transgresso, in totum vero remeat in XXVIIII parte virginis. | 10 |