| Hos includit Lycaonia, in Asiaticam iurisdictionem | 5.95.1 |
| versa, cum qua conveniunt Philomelienses, Tymbriani, | |
| Leucolithi, Pelteni, Tyrienses. datur et tetrarchia ex | |
| Lycaonia, qua parte Galatiae contermina est, civitatium | |
| XIIII, urbe celeberrima Iconio. ipsius Lycaoniae celebrantur | 5 |
| Thebasa in Tauro, Ide in confinio Galatiae atque Cappa- | |
| dociae. a latere autem eius super Pamphyliam veniunt | |
| Thracum suboles Milyae, quorum Arycanda oppidum. |