Doridis in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus, Etene. 5.107.1
dein Cariae oppida Pitaium, Eutane, Halicarnasus. sex
oppida contributa ei sunt a Magno Alexandro, Th<e>a<n>gela,
Side, Medmassa, Vranium, Pedasum, Telmisum. habitatur
inter duos sinus, Ceramicum et Iasium. inde Myndos et 5
ubi fuit Palaemyndus, Nariandos, Neapolis, <C>aryanda,
Termera libera, Bargylia et, a quo sinus Iasius, oppidum
Iasus. Caria interiorum nominum fama praenitet. quippe 108.1
ibi sunt oppida Mylasa libera, Antiochia, ubi fuere Sym-
maethos et Cranaos oppida; nunc eam circumfluunt Mae-
ander et <M>ors<y>nus. fuit in eo tractu et Maeandropolis,
est Eumenia, Cludro flumini adposita, Glaucus amnis, 5
Lysias oppidum et Orth<o>s<i>a, Berecynth<i>us tractus, Nysa,
Trallis, eadem Euanthia et Seleucia et Antiochia dicta;
adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaite. quidam ibi 109.1
Pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt Thydonos,
Pyrrha, Eurome, Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae
conventum eum cognominavit, Stratonicea libera, L<a>brayn-
dos, Ceramus, Troezene, Phorontis. longinquiores eodem fo- 5
ro disceptant Orthronienses, Ali<n>dienses, Euhippini, Xystiani,
Hydissenses, Apolloniatae, Trapezopolitae, Aphrodisienses
liberi. praeter haec sunt Coscinus, Harpasa, adposita
fluvio Harpaso, quo et Tra<l>licon, cum fuit, adluebatur.