| Doridis in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus, Etene. | 5.107.1 |
| dein Cariae oppida Pitaium, Eutane, Halicarnasus. sex | |
| oppida contributa ei sunt a Magno Alexandro, Th<e>a<n>gela, | |
| Side, Medmassa, Vranium, Pedasum, Telmisum. habitatur | |
| inter duos sinus, Ceramicum et Iasium. inde Myndos et | 5 |
| ubi fuit Palaemyndus, Nariandos, Neapolis, <C>aryanda, | |
| Termera libera, Bargylia et, a quo sinus Iasius, oppidum | |
| Iasus. Caria interiorum nominum fama praenitet. quippe | 108.1 |
| ibi sunt oppida Mylasa libera, Antiochia, ubi fuere Sym- | |
| maethos et Cranaos oppida; nunc eam circumfluunt Mae- | |
| ander et <M>ors<y>nus. fuit in eo tractu et Maeandropolis, | |
| est Eumenia, Cludro flumini adposita, Glaucus amnis, | 5 |
| Lysias oppidum et Orth<o>s<i>a, Berecynth<i>us tractus, Nysa, | |
| Trallis, eadem Euanthia et Seleucia et Antiochia dicta; | |
| adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaite. quidam ibi | 109.1 |
| Pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt Thydonos, | |
| Pyrrha, Eurome, Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae | |
| conventum eum cognominavit, Stratonicea libera, L<a>brayn- | |
| dos, Ceramus, Troezene, Phorontis. longinquiores eodem fo- | 5 |
| ro disceptant Orthronienses, Ali<n>dienses, Euhippini, Xystiani, | |
| Hydissenses, Apolloniatae, Trapezopolitae, Aphrodisienses | |
| liberi. praeter haec sunt Coscinus, Harpasa, adposita | |
| fluvio Harpaso, quo et Tra<l>licon, cum fuit, adluebatur. |