Doridis in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus, Etene.
|
5.107.1
|
dein Cariae oppida Pitaium, Eutane, Halicarnasus. sex
|
|
oppida contributa ei sunt a Magno Alexandro, Th<e>a<n>gela,
|
|
Side, Medmassa, Vranium, Pedasum, Telmisum. habitatur
|
|
inter duos sinus, Ceramicum et Iasium. inde Myndos et
|
5
|
ubi fuit Palaemyndus, Nariandos, Neapolis, <C>aryanda,
|
|
Termera libera, Bargylia et, a quo sinus Iasius, oppidum
|
|
Iasus. Caria interiorum nominum fama praenitet. quippe
|
108.1
|
ibi sunt oppida Mylasa libera, Antiochia, ubi fuere Sym-
|
|
maethos et Cranaos oppida; nunc eam circumfluunt Mae-
|
|
ander et <M>ors<y>nus. fuit in eo tractu et Maeandropolis,
|
|
est Eumenia, Cludro flumini adposita, Glaucus amnis,
|
5
|
Lysias oppidum et Orth<o>s<i>a, Berecynth<i>us tractus, Nysa,
|
|
Trallis, eadem Euanthia et Seleucia et Antiochia dicta;
|
|
adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaite. quidam ibi
|
109.1
|
Pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt Thydonos,
|
|
Pyrrha, Eurome, Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae
|
|
conventum eum cognominavit, Stratonicea libera, L<a>brayn-
|
|
dos, Ceramus, Troezene, Phorontis. longinquiores eodem fo-
|
5
|
ro disceptant Orthronienses, Ali<n>dienses, Euhippini, Xystiani,
|
|
Hydissenses, Apolloniatae, Trapezopolitae, Aphrodisienses
|
|
liberi. praeter haec sunt Coscinus, Harpasa, adposita
|
|
fluvio Harpaso, quo et Tra<l>licon, cum fuit, adluebatur.
|
|