| Ionia, ab Iasio sinu incipiens, numerosiore amb- | 5.112.1 |
| itu litorum flectitur. in ea primus sinus Basilicus, | |
| Posideum promunturium et oppidum, Oraculum Branchi- | |
| darum appellatum, nunc Didymei Apollinis, a litore stadiis | |
| XX, et inde CLXXX Miletus, Ioniae caput, Lelegeis ante | 5 |
| et Pityusa et Anactoria nominata, super LXXXX urbium | |
| per cuncta maria genetrix nec fraudanda cive Cadmo, | |
| qui primus prorsam orationem condere instituit. amnis | 113.1 |
| Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque | |
| adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus | |
| flexibus, ut saepe credatur reverti, Apamenam primum | |
| pervagatur regionem, mox Eumeneticam ac deinde Hyrga- | 5 |
| leticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos | |
| agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium | |
| lenis inlabitur mari. inde mons Latmus, oppida Heraclea, | |
| montis eius cognominis Carice, M<y>uus, quod primo con- | |
| didisse Iones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene, | 10 |
| in ora, quae Troglea appellatur, G<a>esus amnis, regio | |
| omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata; iuxta | 114.1 |
| fugitivis conditum, uti nomen indicio est, Phygela fuit et | |
| Marathesium oppidum. supra haec Magnesia Maeandri | |
| cognomine insignis, Thessalica Magnesia orta. abest Epheso | |
| XV p., Trallibus eo amplius MMM. antea Thessaloche et | 5 |
| <M>androl<y>tia nominata et litori adposita Derasidas insulas | |
| secum abstulit mari. intus et Thya<tir>a adluitur Lyco, | 115.1 |
| Pelopia aliquando et Euhippia cognominata. in ora autem | |
| Matium, Ephesus, Amazonum opus, multis antea expetita | |
| nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox | |
| Ortygiae, Amorges. vocata et Smyrna est, cognomine | 5 |
| Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione, | |
| adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnes | |
| deferente et stagnum Pegaseum, quod Phyrites amnis ex- | |
| pellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat | |
| mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. fons in | 10 |
| urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis | |
| regionibus duo Selenuntes. ab Epheso Matium aliud | 116.1 |
| Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente. | |
| inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos—fuit et Notium | |
| oppidum—, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p. | |
| excurrens atque in continentibus campis residens. quo in | 5 |
| loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat | |
| VII D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque | |
| cum Mimante circumfunderet. iuxta eas fuerunt oppida | 117.1 |
| Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum, | |
| Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi, | |
| Chyt<r>ophoria appellatae, cum insulae essent. i<usser>a<t> | |
| Alexander idem per duo stadia continenti adnecti. | 5 |
| interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod | |
| ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est | |
| stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et | |
| inde illi Colpe et huic Libade. regredientibus inde abest | 118.1 |
| XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in | |
| ora Zmyrna, amne Melete gaudens non procul orto. montes | |
| Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia | |
| a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctus in | 5 |
| Dracone desinit, Draco in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille | |
| in Tauro. a Zmyrna Hermus amnis campos <se>cat et | 119.1 |
| nomini suo adoptat. oritur iuxta Dorylaum, Phrygiae | |
| civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem, | |
| qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum | |
| et Cryon, ip<s>os Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. | 5 |
| fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu | |
| Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod | |
| insula fuit, finisque Ioniae Phocaea. Zmyrnaeum conventum | 120.1 |
| magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat | |
| praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a | |
| Sipylo. verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores | |
| conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani Inferiores | 5 |
| et Superiores, Mysomacedones, M<as>taurenses, Briullitae, | |
| Hypaepeni, Dioshieritae. |