Ionia, ab Iasio sinu incipiens, numerosiore amb-
|
5.112.1
|
itu litorum flectitur. in ea primus sinus Basilicus,
|
|
Posideum promunturium et oppidum, Oraculum Branchi-
|
|
darum appellatum, nunc Didymei Apollinis, a litore stadiis
|
|
XX, et inde CLXXX Miletus, Ioniae caput, Lelegeis ante
|
5
|
et Pityusa et Anactoria nominata, super LXXXX urbium
|
|
per cuncta maria genetrix nec fraudanda cive Cadmo,
|
|
qui primus prorsam orationem condere instituit. amnis
|
113.1
|
Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque
|
|
adfusus oppidis et repletus fluminibus crebris, ita sinuosus
|
|
flexibus, ut saepe credatur reverti, Apamenam primum
|
|
pervagatur regionem, mox Eumeneticam ac deinde Hyrga-
|
5
|
leticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos
|
|
agros fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium
|
|
lenis inlabitur mari. inde mons Latmus, oppida Heraclea,
|
|
montis eius cognominis Carice, M<y>uus, quod primo con-
|
|
didisse Iones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene,
|
10
|
in ora, quae Troglea appellatur, G<a>esus amnis, regio
|
|
omnibus Ionibus sacra et ideo Panionia appellata; iuxta
|
114.1
|
fugitivis conditum, uti nomen indicio est, Phygela fuit et
|
|
Marathesium oppidum. supra haec Magnesia Maeandri
|
|
cognomine insignis, Thessalica Magnesia orta. abest Epheso
|
|
XV p., Trallibus eo amplius MMM. antea Thessaloche et
|
5
|
<M>androl<y>tia nominata et litori adposita Derasidas insulas
|
|
secum abstulit mari. intus et Thya<tir>a adluitur Lyco,
|
115.1
|
Pelopia aliquando et Euhippia cognominata. in ora autem
|
|
Matium, Ephesus, Amazonum opus, multis antea expetita
|
|
nominibus, Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox
|
|
Ortygiae, Amorges. vocata et Smyrna est, cognomine
|
5
|
Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione,
|
|
adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnes
|
|
deferente et stagnum Pegaseum, quod Phyrites amnis ex-
|
|
pellit. ab iis multitudo limi est, qua terras propagat
|
|
mediisque iam campis Syrien insulam adiecit. fons in
|
10
|
urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis
|
|
regionibus duo Selenuntes. ab Epheso Matium aliud
|
116.1
|
Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente.
|
|
inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos—fuit et Notium
|
|
oppidum—, promunturium Cyrenaeum, mons Mimas CL p.
|
|
excurrens atque in continentibus campis residens. quo in
|
5
|
loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat
|
|
VII D p. longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque
|
|
cum Mimante circumfunderet. iuxta eas fuerunt oppida
|
117.1
|
Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum,
|
|
Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi,
|
|
Chyt<r>ophoria appellatae, cum insulae essent. i<usser>a<t>
|
|
Alexander idem per duo stadia continenti adnecti.
|
5
|
interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod
|
|
ante Tantalis vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est
|
|
stagnum Sale. obiit et Archaeopolis, substituta Sipylo, et
|
|
inde illi Colpe et huic Libade. regredientibus inde abest
|
118.1
|
XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in
|
|
ora Zmyrna, amne Melete gaudens non procul orto. montes
|
|
Asiae nobilissimi in hoc tractu fere explicant se: Mastusia
|
|
a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus iunctus in
|
5
|
Dracone desinit, Draco in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille
|
|
in Tauro. a Zmyrna Hermus amnis campos <se>cat et
|
119.1
|
nomini suo adoptat. oritur iuxta Dorylaum, Phrygiae
|
|
civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem,
|
|
qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum
|
|
et Cryon, ip<s>os Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos.
|
5
|
fuit in ore eius oppidum Temnos, nunc in extremo sinu
|
|
Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod
|
|
insula fuit, finisque Ioniae Phocaea. Zmyrnaeum conventum
|
120.1
|
magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat
|
|
praeterque Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a
|
|
Sipylo. verum Ephesum, alterum lumen Asiae, remotiores
|
|
conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani Inferiores
|
5
|
et Superiores, Mysomacedones, M<as>taurenses, Briullitae,
|
|
Hypaepeni, Dioshieritae.
|
|