Troadis primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia
|
5.124.1
|
ipsaque Troas, Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia
|
|
Romana, oppidum Nee, Scamander amnis navigabilis et in
|
|
promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus
|
|
Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus
|
5
|
stagnumque prius faciens Palaescamander; ceteri Homero
|
|
celebrati, Rhesus, Heptaporus, Caresus, Rhodius, vestigia
|
|
non habent. Granicus diverso tractu in Propontida fluit.
|
|
est tamen, <u>t prius, Scamandria civitas parva ac MM D p.
|
|
remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas.
|
10
|
extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et
|
125.1
|
Arisbe oppidis habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta
|
|
tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et mox Atheniensibus,
|
|
ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion, a
|
|
Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX
|
5
|
stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso in statione classis
|
|
suae. supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo
|
|
est quae vocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere.
|
|
ibi Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se,
|
|
etiam cum totum Mysia appellaretur. in ea Pioniae, Andera,
|
126.1
|
Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare, Teuthranie,
|
|
Sarnaca, Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum,
|
|
Lygdamum, Apollonia longeque clarissimum Asiae Pergamum,
|
|
quod intermeat Selinus, praefluit Cetius profusus Pindaso
|
5
|
monte. abest haud procul Elaea, quam in litore diximus.
|
|
Pergamena vocatur eius tractus iurisdictio. ad eam con-
|
|
veniunt Thyatireni, Mossyni, Mygdones, Bregmeni, Hieroco-
|
|
metae, Perpereni, Tiareni, Hierolophienses, Hermocapelitae,
|
|
Attalenses, Panteenses, Apollonidienses aliaeque inhonorae
|
10
|
civitates. a Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest
|
127.1
|
stadia LXX. inde XVIII promunturium Trapeza, unde
|
|
primum concitat se Hellespontus.
|
|
Ex Asia interisse gentes tradit Eratosthenes Soly-
|
|
morum, Lelegum, Bebrycum, Colycantiorum, Tripsedorum,
|
5
|
Isidorus Arieneos et Capreatas, ubi sit Apamea condita
|
|
a Seleuco rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam,
|
|
Armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio
|
|
Dameam vocatam.
|
|