| Troadis primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia | 5.124.1 |
| ipsaque Troas, Antigonia dicta, nunc Alexandria colonia | |
| Romana, oppidum Nee, Scamander amnis navigabilis et in | |
| promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus | |
| Achaeorum, in quem influit Xanthus Simoenti iunctus | 5 |
| stagnumque prius faciens Palaescamander; ceteri Homero | |
| celebrati, Rhesus, Heptaporus, Caresus, Rhodius, vestigia | |
| non habent. Granicus diverso tractu in Propontida fluit. | |
| est tamen, <u>t prius, Scamandria civitas parva ac MM D p. | |
| remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum claritas. | 10 |
| extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et | 125.1 |
| Arisbe oppidis habitata. fuit et Achilleon oppidum, iuxta | |
| tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et mox Atheniensibus, | |
| ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion, a | |
| Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX | 5 |
| stadiorum intervallo a Sigeo, et ipso in statione classis | |
| suae. supra Aeolida et partem Troadis in mediterraneo | |
| est quae vocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere. | |
| ibi Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se, | |
| etiam cum totum Mysia appellaretur. in ea Pioniae, Andera, | 126.1 |
| Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare, Teuthranie, | |
| Sarnaca, Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum, | |
| Lygdamum, Apollonia longeque clarissimum Asiae Pergamum, | |
| quod intermeat Selinus, praefluit Cetius profusus Pindaso | 5 |
| monte. abest haud procul Elaea, quam in litore diximus. | |
| Pergamena vocatur eius tractus iurisdictio. ad eam con- | |
| veniunt Thyatireni, Mossyni, Mygdones, Bregmeni, Hieroco- | |
| metae, Perpereni, Tiareni, Hierolophienses, Hermocapelitae, | |
| Attalenses, Panteenses, Apollonidienses aliaeque inhonorae | 10 |
| civitates. a Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest | 127.1 |
| stadia LXX. inde XVIII promunturium Trapeza, unde | |
| primum concitat se Hellespontus. | |
| Ex Asia interisse gentes tradit Eratosthenes Soly- | |
| morum, Lelegum, Bebrycum, Colycantiorum, Tripsedorum, | 5 |
| Isidorus Arieneos et Capreatas, ubi sit Apamea condita | |
| a Seleuco rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam, | |
| Armeniam, et quoniam ferocissimas gentes domuisset, initio | |
| Dameam vocatam. |