| Par claritate ab ea distat XCIIII cum oppido | 5.136.1 |
| Chios libera, quam Aethaliam Ephorus prisco nomine | |
| appellat, Metrodorus et Cleobulus Chiam a Chione | |
| nympha, aliqui a nive, et Macrim et Pityusam. montem | |
| habet Pelinnaeum, marmor Chium. circuitu CXXV colligit, | 5 |
| ut veteres tradidere, Isidorus VIIII adicit. posita est | |
| inter Samum et Lesbum, ex adverso maxime Erythrarum. | |
| finitimae sunt Tellusa, quam alii Daphnusam scribunt, | 137.1 |
| Oenusa, Ela<ph>i<ti>s, Euryanassa, Arginusa cum oppido. iam | |
| hae circa Ephesum et quae Pisistrati vocantur Anthinae, | |
| Myonnesos, D<ia>r<rh>eusa—in utraque oppida intercidere—, | |
| Po<r>oselene cum oppido, Cerciae, Halone, Commone, Illetia, | 5 |
| Lepria, <A>ethre, Sph<a>eria, Procusae, Bolbulae, Pheate, | |
| Priapos, Syce, Melane, Aenare, Sidusa, Pele, Dr<y>musa, | |
| Anhydros, Scopelos, Sycusa, Marathusa, Psile, Perirrheusa | |
| multaeque ignobiles. clara vero in alto Teos cum oppido, | 138.1 |
| a Chio LXXII D, tantundem ab Erythris. iuxta Zmyrnam | |
| sunt Peristerides, Carteria, Alopece, Elaeusa, Bacchina, | |
| Pystira, C<r>ommy<o>nesos, Megale, ante Troada Ascaniae, | |
| Plateae tres, dein Lamiae, Plitaniae duae, Plate, Scopelos, | 5 |
| Getone, Arthedon, Coele, Lagusae, Didymae. |