Impetum deinde sumit Hellepontus, et mare 5.141.1
incumbit, verticibus limitem fodiens, donec Asiam abrumpat
Europae. promunturium id appellavimus Trapezam. ab
eo X p. Abydum oppidum, ubi angustiae VII stadiorum.
deinde Percote oppidum et Lampsacum, antea Pityussa 5
dictum, Parium colonia quam Homerus Adrastiam appellavit,
oppidum Priapos, amnis Aesepus, Zelia, Propontis—ita
appellatur ubi se dilatat mare—, flumen Granicum, Arta<c>e
portus ubi oppidum fuit. ultra insulam continenti iunxit 142.1
Alexander, in qua oppidum Milesiorum Cyzicum, ante
vocitatum Arc<t>onnesus et Dolionis et Didymis, cuius a
vertice mons Didymus. mox oppida Placia, Ariace, Scylace,
quorum a tergo mons Olympus, Mysius dictus, civitas 5
Olympena, amnes Horisius et R<hy>ndacus, ante Lycus
vocatus; oritur in stagno Artynia iuxta Miletopolim, recipit
Ma<c>eston et plerosque alios, Asiam Bithyniamque dister-
minans. ea appellata est Cronia, dein Thessalis, dein 143.1
Malianda et Strymonis. hos Homerus Halizonas dixit,
quando praecingitur gens mari. urbs fuit inmensa Atussa
nomine, nunc sunt XII civitates, inter quas Gordiu Come,
quae Iuliopolis vocatur. in ora Dascylos, dein flumen 5
Gelbes et intus Helgas oppidum, quae Germanicopolis, alio
nomine Booscoete, sicut Apamea, quae nunc Myrlea
Colophoniorum, flumen Echeleos, anticus Troadis finis et
Mysiae initium. postea sinus in quo flumen Ascanium, 144.1
oppidum Bryalion, amnes Hylas et Cios cum oppido eiusdem
nominis, quod fuit emporium non procul accolentis Phrygiae,
a Milesiis quidem conditum, in loco tamen qui Ascania
<Ph>rygiae vocabatur. quapropter non aliubi aptius de ea 5
dicatur.