Subicitur Ponti regio Colica, in qua iuga 6.15.1
Caucasi ad Ripaeos montes torquentur, ut dictum est,
altero latere in Eu<x>inum et Maeotium devexa, altero in
Caspium et Hyrcanium mare. reliqua litora ferae nationes
tenent Me<l>anc<h>laeni, Coraxi, urbe Colchorum Dioscuriade 5
iuxta fluvium Anthemunta nunc deserta, quondam adeo
clara, ut Timosthenes in eam CCC nationes dissimilibus
linguis descendere prodiderit; et postea <a> nostris CXXX
interpretibus negotia gesta ibi. sunt qui conditam eam 16.1
ab Amphito et Telchio, Castoris ac Pollucis aurigis, putent,
a quibus ortam Heniochorum gentem fere constat. C a
Dioscuriade oppidum Heracle<um> distat, a Sebastopoli LXX.
Achaei, Mardi, Cercetae, post eos Ser<ac>i, Cephalotomi. in 5
intimo eo tractu Pity<u>s oppidum opulentissimum ab Heni-
ochis direptum est. a tergo eius Epagerritae, Sarmatarum
populus in Caucasi iugis, post qu<a>e Sauromatae. ad hos 17.1
profugerat Mithridates Claudio principe narravitque Thalos
<i>is esse confines, qui ab oriente Caspii maris fauces
attingerent; siccari eas aestu recedente. in ora autem
iuxta Cercetas flumen Icarus, Achaei cum oppido Hiero 5
et flumine, ab Heracleo CXXXVI. inde promunturium
Crunoe, a quo supercilium arduum tenent T<o>retae, civitas
Sindica, ab Hiero LXVII D, flumen Setheries. inde ad
Bospori Cimmerii introitum LXXXVIII D.