| Subicitur Ponti regio Colica, in qua iuga | 6.15.1 |
| Caucasi ad Ripaeos montes torquentur, ut dictum est, | |
| altero latere in Eu<x>inum et Maeotium devexa, altero in | |
| Caspium et Hyrcanium mare. reliqua litora ferae nationes | |
| tenent Me<l>anc<h>laeni, Coraxi, urbe Colchorum Dioscuriade | 5 |
| iuxta fluvium Anthemunta nunc deserta, quondam adeo | |
| clara, ut Timosthenes in eam CCC nationes dissimilibus | |
| linguis descendere prodiderit; et postea <a> nostris CXXX | |
| interpretibus negotia gesta ibi. sunt qui conditam eam | 16.1 |
| ab Amphito et Telchio, Castoris ac Pollucis aurigis, putent, | |
| a quibus ortam Heniochorum gentem fere constat. C a | |
| Dioscuriade oppidum Heracle<um> distat, a Sebastopoli LXX. | |
| Achaei, Mardi, Cercetae, post eos Ser<ac>i, Cephalotomi. in | 5 |
| intimo eo tractu Pity<u>s oppidum opulentissimum ab Heni- | |
| ochis direptum est. a tergo eius Epagerritae, Sarmatarum | |
| populus in Caucasi iugis, post qu<a>e Sauromatae. ad hos | 17.1 |
| profugerat Mithridates Claudio principe narravitque Thalos | |
| <i>is esse confines, qui ab oriente Caspii maris fauces | |
| attingerent; siccari eas aestu recedente. in ora autem | |
| iuxta Cercetas flumen Icarus, Achaei cum oppido Hiero | 5 |
| et flumine, ab Heracleo CXXXVI. inde promunturium | |
| Crunoe, a quo supercilium arduum tenent T<o>retae, civitas | |
| Sindica, ab Hiero LXVII D, flumen Setheries. inde ad | |
| Bospori Cimmerii introitum LXXXVIII D. |