Subicitur Ponti regio Colica, in qua iuga
|
6.15.1
|
Caucasi ad Ripaeos montes torquentur, ut dictum est,
|
|
altero latere in Eu<x>inum et Maeotium devexa, altero in
|
|
Caspium et Hyrcanium mare. reliqua litora ferae nationes
|
|
tenent Me<l>anc<h>laeni, Coraxi, urbe Colchorum Dioscuriade
|
5
|
iuxta fluvium Anthemunta nunc deserta, quondam adeo
|
|
clara, ut Timosthenes in eam CCC nationes dissimilibus
|
|
linguis descendere prodiderit; et postea <a> nostris CXXX
|
|
interpretibus negotia gesta ibi. sunt qui conditam eam
|
16.1
|
ab Amphito et Telchio, Castoris ac Pollucis aurigis, putent,
|
|
a quibus ortam Heniochorum gentem fere constat. C a
|
|
Dioscuriade oppidum Heracle<um> distat, a Sebastopoli LXX.
|
|
Achaei, Mardi, Cercetae, post eos Ser<ac>i, Cephalotomi. in
|
5
|
intimo eo tractu Pity<u>s oppidum opulentissimum ab Heni-
|
|
ochis direptum est. a tergo eius Epagerritae, Sarmatarum
|
|
populus in Caucasi iugis, post qu<a>e Sauromatae. ad hos
|
17.1
|
profugerat Mithridates Claudio principe narravitque Thalos
|
|
<i>is esse confines, qui ab oriente Caspii maris fauces
|
|
attingerent; siccari eas aestu recedente. in ora autem
|
|
iuxta Cercetas flumen Icarus, Achaei cum oppido Hiero
|
5
|
et flumine, ab Heracleo CXXXVI. inde promunturium
|
|
Crunoe, a quo supercilium arduum tenent T<o>retae, civitas
|
|
Sindica, ab Hiero LXVII D, flumen Setheries. inde ad
|
|
Bospori Cimmerii introitum LXXXVIII D.
|
|