| Ab iis sunt Portae Caucasiae, magno errore | 6.30.1 |
| multis Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus | |
| interruptis repente, ubi fores a<d>ditae ferratis trabibus, | |
| subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe | |
| castello, quod vocatur Cumania, communito ad arcendas | 5 |
| transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis | |
| discluso, ex adverso maxime H<a>rmasti oppidi Hiberum. | |
| a Portis Caucasis per montes Gurdinios Valli, Suani, in- | |
| domitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad | |
| Pontum usque Heniochorum plurima genera, mox Ac<h>ae- | 10 |
| orum. ita se habet <haec> terrarum e clarissimis. aliqui | 31.1 |
| inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV p. non amplius | |
| interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL: tantis | |
| iterum angustiis infestatur Asia. Claudius Caesar a | |
| Cimmerio Bosporo ad Caspium mare CL prodidit eaque | 5 |
| perfodere cogitasse Nicatorem Seleucum quo tempore sit | |
| ab Ptol<e>maeo Cerauno interfectus. a Portis Caucasiis ad | |
| Pontum CC esse constat fere. |