Ab iis sunt Portae Caucasiae, magno errore
|
6.30.1
|
multis Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus
|
|
interruptis repente, ubi fores a<d>ditae ferratis trabibus,
|
|
subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe
|
|
castello, quod vocatur Cumania, communito ad arcendas
|
5
|
transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis
|
|
discluso, ex adverso maxime H<a>rmasti oppidi Hiberum.
|
|
a Portis Caucasis per montes Gurdinios Valli, Suani, in-
|
|
domitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad
|
|
Pontum usque Heniochorum plurima genera, mox Ac<h>ae-
|
10
|
orum. ita se habet <haec> terrarum e clarissimis. aliqui
|
31.1
|
inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV p. non amplius
|
|
interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL: tantis
|
|
iterum angustiis infestatur Asia. Claudius Caesar a
|
|
Cimmerio Bosporo ad Caspium mare CL prodidit eaque
|
5
|
perfodere cogitasse Nicatorem Seleucum quo tempore sit
|
|
ab Ptol<e>maeo Cerauno interfectus. a Portis Caucasiis ad
|
|
Pontum CC esse constat fere.
|
|