| Adiabenis conectuntur Carduchi quondam dicti, | 6.44.1 |
| nunc Cordueni, praefluente Tigri, his Pratitae παρ’ ὁδὸν | |
| appellati, qui tenent Caspias Portas. <i>is ab latere altero | |
| occurrunt deserta Parthiae et Citheni iuga. mox eiusdem | |
| Parthiae amoenissimus situs, qui vocatur Choara. duae | 5 |
| urbes ibi Parthorum oppositae quondam Medis, Calliope | |
| et alia in rupe Issatis; ipsum vero Parthiae caput Hecatom- | |
| pylos; abest a Portis CXXXIII p. ita Parthorum quoque | |
| regna foribus discluduntur. egressos Portis excipit protinus | 45.1 |
| gens Caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari | |
| dedit. laeva montuosa. ab ea gente retrorsus ad Cyrum | |
| amnem produntur CCXXV p., ab eodem amne si subeatur | |
| ad Portas, DCC. hunc enim cardinem Alexandri Magni | 5 |
| itinerum fecere ab <i>is Portis ad Indiae principium stadia | |
| XV DCLXXXX prodendo, ad Bactra oppidum, quod appellant | |
| Zariasta, MMM DCC, inde ad Iaxartem amnem V. |