Adiabenis conectuntur Carduchi quondam dicti,
|
6.44.1
|
nunc Cordueni, praefluente Tigri, his Pratitae παρ’ ὁδὸν
|
|
appellati, qui tenent Caspias Portas. <i>is ab latere altero
|
|
occurrunt deserta Parthiae et Citheni iuga. mox eiusdem
|
|
Parthiae amoenissimus situs, qui vocatur Choara. duae
|
5
|
urbes ibi Parthorum oppositae quondam Medis, Calliope
|
|
et alia in rupe Issatis; ipsum vero Parthiae caput Hecatom-
|
|
pylos; abest a Portis CXXXIII p. ita Parthorum quoque
|
|
regna foribus discluduntur. egressos Portis excipit protinus
|
45.1
|
gens Caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari
|
|
dedit. laeva montuosa. ab ea gente retrorsus ad Cyrum
|
|
amnem produntur CCXXV p., ab eodem amne si subeatur
|
|
ad Portas, DCC. hunc enim cardinem Alexandri Magni
|
5
|
itinerum fecere ab <i>is Portis ad Indiae principium stadia
|
|
XV DCLXXXX prodendo, ad Bactra oppidum, quod appellant
|
|
Zariasta, MMM DCC, inde ad Iaxartem amnem V.
|
|