| Indus, incolis Sindus appellatus, in iugo | 6.71.1 |
| Caucasi montis quod vocatur Paropanisus adversus solis | |
| ortum effusus, et ipse undeviginti recipit amnes, sed | |
| clarissimos Hydaspen quattuor alios adferentem, Cantabam | |
| tris, per se vero navigabiles Acesinum et Hypasim, quadam | 5 |
| tamen aquarum modestia nusquam latior L stadiis aut | |
| altior XV pass<ib>us, amplissimam insulam efficiens, quae | |
| Prasiane nominatur, et alia<m> minore<m>, quae Patale. ipse | 72.1 |
| per <³⁰XII>³⁰ CL passuum, parcissimis auctoribus, navigatur et | |
| quodam solis comitatu in occasum versus oceano infunditur. | |
| mensuram orae ad eum ponam, ut invenio, generatim, | |
| quamquam inter se nullae congruunt. ab ostio Gangis | 5 |
| ad promunturium Calingon et oppidum Dandaguda DCXXV, | |
| ad Tropina <³⁰XII>³⁰ XXV, ad Perimulae promunturium, ubi | |
| est celeberrimum Indiae emporium, DCCL, ad oppidum in | |
| insula quam supra diximus Patalam DCXX. |