Indus, incolis Sindus appellatus, in iugo 6.71.1
Caucasi montis quod vocatur Paropanisus adversus solis
ortum effusus, et ipse undeviginti recipit amnes, sed
clarissimos Hydaspen quattuor alios adferentem, Cantabam
tris, per se vero navigabiles Acesinum et Hypasim, quadam 5
tamen aquarum modestia nusquam latior L stadiis aut
altior XV pass<ib>us, amplissimam insulam efficiens, quae
Prasiane nominatur, et alia<m> minore<m>, quae Patale. ipse 72.1
per <³⁰XII>³⁰ CL passuum, parcissimis auctoribus, navigatur et
quodam solis comitatu in occasum versus oceano infunditur.
mensuram orae ad eum ponam, ut invenio, generatim,
quamquam inter se nullae congruunt. ab ostio Gangis 5
ad promunturium Calingon et oppidum Dandaguda DCXXV,
ad Tropina <³⁰XII>³⁰ XXV, ad Perimulae promunturium, ubi
est celeberrimum Indiae emporium, DCCL, ad oppidum in
insula quam supra diximus Patalam DCXX.