| Proxima Tigri regio Parapotamia appellatur. in ea | 6.131.1 |
| dictum est de Mesene; oppidum eius Dabitha. c<ui> iungitur | |
| Chalonitis cum Ctesiphonte, non palmetis modo, verum et | |
| olea pomisque arbust<a>. ad eam pervenit Zagrus mons, ex | |
| Armenia inter Medos Adiabenosque veniens supra Parae- | 5 |
| tacenen et Persida. Chalonitis abest a Perside CCCLXXX p.; | |
| tantum a Caspio mari et a Syria abesse conpendio itineris | |
| aliqui tradunt. inter has gentes atque Mesenen Sittacene | 132.1 |
| est, eadem Arbelitis et Palaestine dicta. oppidum eius | |
| Sittace Graecorum, ab ortu et Sabdata, ab occasu autem | |
| Antiochia inter duo flumina Tigrim et Tornadotum, item | |
| Apamea, cui nomen Antiochus matris suae inposuit; Tigri | 5 |
| circumfunditur haec, dividitur Archoo. infra est Susiane, | 133.1 |
| in qua vetus regia Persarum Susa, a Dario Hystaspis filio | |
| condita; abest ab Seleucia Babylonia CCCCL p., tantundem | |
| ab Ecbatanis Medorum per montem Carbantum. in septen- | |
| trionali Tigris alveo oppidum est Barbitace; abest a Susis | 5 |
| CXXXV p. ibi mortalium soli aur<i> mi<ro> odio contrahunt | |
| id defodiuntque, ne cui sit in usu. Susianis ad orientem | |
| versus iunguntur Oxii latrones et Mizaeorum XL populi, | |
| liberae feritatis. supra eos parent Parthis Mardi et Saitae | 134.1 |
| ii qui praetenduntur supra Elymaida, quam Persidi in ora | |
| iunximus. Susa a Persico mari absunt CCL p. qua | |
| subiit ad eam classis Alexandri Pasitigri, vicus ad lacum | |
| Chaldaicum vocatur Aple, unde Susa navigatione LXII D p. | 5 |
| absunt. Susianis ab oriente proximi sunt Cossiaei, supra | |
| Cossiaeos ad septentrionem Massaba<t>ene sub monte Cam- | |
| balido, qui est Caucasi ramus, inde mollissimo transitu | |
| in Bactros. |