Proxima Tigri regio Parapotamia appellatur. in ea 6.131.1
dictum est de Mesene; oppidum eius Dabitha. c<ui> iungitur
Chalonitis cum Ctesiphonte, non palmetis modo, verum et
olea pomisque arbust<a>. ad eam pervenit Zagrus mons, ex
Armenia inter Medos Adiabenosque veniens supra Parae- 5
tacenen et Persida. Chalonitis abest a Perside CCCLXXX p.;
tantum a Caspio mari et a Syria abesse conpendio itineris
aliqui tradunt. inter has gentes atque Mesenen Sittacene 132.1
est, eadem Arbelitis et Palaestine dicta. oppidum eius
Sittace Graecorum, ab ortu et Sabdata, ab occasu autem
Antiochia inter duo flumina Tigrim et Tornadotum, item
Apamea, cui nomen Antiochus matris suae inposuit; Tigri 5
circumfunditur haec, dividitur Archoo. infra est Susiane, 133.1
in qua vetus regia Persarum Susa, a Dario Hystaspis filio
condita; abest ab Seleucia Babylonia CCCCL p., tantundem
ab Ecbatanis Medorum per montem Carbantum. in septen-
trionali Tigris alveo oppidum est Barbitace; abest a Susis 5
CXXXV p. ibi mortalium soli aur<i> mi<ro> odio contrahunt
id defodiuntque, ne cui sit in usu. Susianis ad orientem
versus iunguntur Oxii latrones et Mizaeorum XL populi,
liberae feritatis. supra eos parent Parthis Mardi et Saitae 134.1
ii qui praetenduntur supra Elymaida, quam Persidi in ora
iunximus. Susa a Persico mari absunt CCL p. qua
subiit ad eam classis Alexandri Pasitigri, vicus ad lacum
Chaldaicum vocatur Aple, unde Susa navigatione LXII D p. 5
absunt. Susianis ab oriente proximi sunt Cossiaei, supra
Cossiaeos ad septentrionem Massaba<t>ene sub monte Cam-
balido, qui est Caucasi ramus, inde mollissimo transitu
in Bactros.