| A Mossylico promunturio Atlanticum mare incipere | 6.175.1 |
| vult Iuba praeter Mauretanias suas Gadis usque navigandum | |
| coro, cuius tota sententia hoc in loco subtrahenda non | |
| est. a promunturio Indorum quod vocetur Lepte Acra, | |
| ab aliis Drepanum, proponit recto cursu praeter Exustam | 5 |
| <ad> Malichu insulam <³⁰XV>³⁰ p. esse, inde ad locum quem | |
| vocant Sceneos CCXXV p., inde ad insulas Adanu CL: | |
| sic fieri ad apertum mare <³⁰XVIII>³⁰ LXXV p. reliqui omnes | 176.1 |
| propter ardorem solis navigari posse non putaverunt. | |
| quin et commercia ipsa infestant ex insulis Arabes, Ascitae | |
| appellati, quoniam bubulos utres binos insternentes ponte | |
| piraticam exercent sagittis venenatis. gentes Trogodytarum | 5 |
| i<d>em Iuba tradit Therothoas a venatu dictos, mirae | |
| velocitatis, sicut Ic<h>thyophagos, natantes ceu maris ani- | |
| malia, Bangenos, Zangenas, Thalibas, Saxinas, Sirechas, | |
| Daremas, Domazenes. quin et accolas Nili a Syene non | 177.1 |
| Aethiopum populos, sed Arabum esse dicit usque Meroen; | |
| Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in | |
| Aegypti situ diximus, Arabas conditores habere. sunt qui | |
| et ulteriorem ripam Aethiopiae auferant adnectantque | 5 |
| Africae. [ripas autem incoluere propter aquam.] nos | |
| relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur | |
| ordine utrimque ponemus a Syene. |