A Mossylico promunturio Atlanticum mare incipere 6.175.1
vult Iuba praeter Mauretanias suas Gadis usque navigandum
coro, cuius tota sententia hoc in loco subtrahenda non
est. a promunturio Indorum quod vocetur Lepte Acra,
ab aliis Drepanum, proponit recto cursu praeter Exustam 5
<ad> Malichu insulam <³⁰XV>³⁰ p. esse, inde ad locum quem
vocant Sceneos CCXXV p., inde ad insulas Adanu CL:
sic fieri ad apertum mare <³⁰XVIII>³⁰ LXXV p. reliqui omnes 176.1
propter ardorem solis navigari posse non putaverunt.
quin et commercia ipsa infestant ex insulis Arabes, Ascitae
appellati, quoniam bubulos utres binos insternentes ponte
piraticam exercent sagittis venenatis. gentes Trogodytarum 5
i<d>em Iuba tradit Therothoas a venatu dictos, mirae
velocitatis, sicut Ic<h>thyophagos, natantes ceu maris ani-
malia, Bangenos, Zangenas, Thalibas, Saxinas, Sirechas,
Daremas, Domazenes. quin et accolas Nili a Syene non 177.1
Aethiopum populos, sed Arabum esse dicit usque Meroen;
Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in
Aegypti situ diximus, Arabas conditores habere. sunt qui
et ulteriorem ripam Aethiopiae auferant adnectantque 5
Africae. [ripas autem incoluere propter aquam.] nos
relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur
ordine utrimque ponemus a Syene.