| Hactenus antiquorum exacta celebravimus. sequentium | 6.219.1 |
| diligentissimi quod superest terrarum supra tribus adsi- | |
| gnavere segmentis, a Tanai per Maeotim lacum et Sarmatas | |
| usque Borysthenen atque ita per Dacos partemque Ger- | |
| maniae, Gallias oceani litora amplexi, quod esset horarum | 5 |
| XVI, alterum per Hyperboreos et Britanniam horarum | |
| XVII, postremum Scythicum a Ripaeis iugis in Thylen, | |
| in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per | |
| vices. <i>idem et ante principia quae fecimus posuere cir- | 220.1 |
| culos duos: primum per insulam Meroen et Ptolemaidem | |
| in Rubro mari ad elephantorum venatus conditam, ubi | |
| longissimus dies XII horarum esset dimidia hora amplior, | |
| secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum | 5 |
| XIII, <i>idemque singulis dimidia horarum spatia usque ad | |
| ultimum adiecere circulis. | |
| Et hactenus de terris. |