| In pedes procidere nascentem contra naturam | 7.45.1 |
| est, quo argumento eos appellavere Agrippas ut aegri par- | |
| tus, qualiter et M. Agrippam ferunt genitum, unico prope | |
| felicitatis exemplo in omnibus ad hunc modum genitis. quam- | |
| quam is quoque adversa pedum valitudine, misera iuventa, | 5 |
| exercito aevo inter arma mortesque ac noxia accessu, in- | |
| felici terris stirpe omni, sed per utrasque Agrippinas maxime, | |
| quae Gaium, quae Domitium Neronem principes genuere | |
| totidem faces generis humani, praeterea brevitate aevi, quin- | 46.1 |
| quagensimo uno raptus anno in tormentis adulteriorum | |
| coniugis socerique praegravi servitio, luisse augurium prae- | |
| posteri natalis existimatur. Neronem quoque, paulo ante | |
| principem et toto principatu suo hostem generis humani, | 5 |
| pedibus genitum scribit parens eius Agrippina. ritu<s> na- | |
| turae hominem capite gigni, mos est pedibus efferri. |