| Fortitudo in quo maxime exstiterit inmensae | 7.101.1 |
| quaestionis est, utique si poetica recipiatur fabulositas. | |
| Q. Ennius T. Caecilium Teucrum fratremque eius praecipue | |
| miratus propter eos sextum decimum adiecit annalem. | |
| L. Siccius Dentatus, qui tribunus plebei fuit Sp. Tarpeio | 5 |
| <A>. Aternio cos. haud multo post exactos reges, vel nume- | |
| rosissima suffragia habet centiens viciens proeliatus, octiens | |
| ex provocatione victor, quadraginta quinque cicatricibus ad- | |
| verso corpore insignis, nulla in tergo. idem spolia cepit | 102.1 |
| XXXIIII, donatus hastis puris duodeviginti, phaleris viginti | |
| quinque, torquibus tribus et octoginta, armillis CLX, coronis | |
| XXVI, in <iis> civicis XIIII, aureis octo, muralibus, tribus, ob- | |
| sidionali una, fisco aeris, X captivis et viginti sim<u>l <bu>bus, | 5 |
| imperatores novem ipsius maxime opera triumphantes se- | |
| cutus, praeterea (quod optimum in operibus eius reor) uno | |
| ex ducibus T. Romilio ex consulatu ad populum convicto | |
| male imperatae rei militaris. |