| Verum in his sunt quidem virtutis opera magna, sed | 7.104.1 |
| maiora fortunae. M. Sergio, ut equidem arbitror, nemo | |
| quemquam hominum iure praetulerit, licet pronepos Cati- | |
| lina gratiam nomini deroget. secundo stipendio dextram | |
| manum perdidit; stipendiis duobus ter et vicie<n>s vulnera- | 5 |
| tus est, ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, uno | |
| tantum s<al>vu<s>, plurimis postea stipendiis debilis miles. bis | |
| ab Hannibale captus—neque enim cum quolibet hoste res | |
| fuit—, bis vinculorum eius profugus, in viginti mensibus | |
| nullo non die in catenis aut compedibus custoditus. sinistra | 105.1 |
| manu sola quater pugnavit, <uno die> duobus equis insidente | |
| eo suffossis. dextram sibi ferream fecit eaque religata proe- | |
| liatus Cremonam obsidione exemit, Placentiam tutatus est, | |
| duodena castra hostium in Gallia cepit, quae omnia ex ora- | 5 |
| tione eius apparent habita cum in praetura sacris arceretur | |
| a collegis ut debilis, quos hic coronarum acervos con- | |
| structurus hoste mutato! etenim plurimum refert, in quae | 106.1 |
| cuiusque virtus tempora inciderit. quas Trebia Ticinusve | |
| aut Trasimennus civicas dedere? quae Cannis corona merita, | |
| unde fugisse virtutis summum opus fuit? ceteri profecto | |
| victores hominum fuere, Sergius vicit etiam fortunam. | 5 |