| Laterarias ac domus constituerunt primi Euryalus et | 7.194.1 |
| Hyperbius fratres Athenis; antea specus erant pro domibus. | |
| Gellio Toxius Caeli filius lutei aedificii inventor placet, | |
| exemplo sumpto ab hirundinum nidis. oppidum Cecrops | |
| a se appellavit Cecropiam, quae nunc est arx Athenis. ali- | 5 |
| qui Argos a Phoroneo rege ante conditum volunt, quidam | |
| et Sicyonem, Aegyptii vero multo ante apud ipsos Diospolin. | |
| tegulas invenit Cinyra, Agriop<a>e filius, et metalla aeris, | 195.1 |
| utrumque in insula Cypro, item forcipem, martulum, vectem, | |
| incudem; puteos Danaus ex Aegypto advectus in Graeciam | |
| qua vocabatur Arg<o>s Dipsion; lapicidinas Cadmus Thebis | |
| aut, ut Theophrastus, in Phoenice; Thrason muros; | 5 |
| turres, ut Aristoteles, Cyclopes, Tirynthii, ut Theo- | |
| phrastus; Aegyptii textilia, inf<i>cere lanas Sardibus Lydi, | 196.1 |
| fusos in lanificio Closter, filius Arachnae, linum et retia | |
| Arachne, fulloniam artem Nicias Megarensis, sutrinam T<ychi>us | |
| Boeotius. medicinam Aegyptii apud ipsos volunt repertam, | |
| alii per Arabum, Babylonis et Apollinis filium, herbariam | 5 |
| et medicamentariam a Chirone, Saturni et Philyrae filio. | |
| aes conflare et temperare Aristoteles Lydum Scythen | 197.1 |
| monstrasse, Theophrastus Delam Phrygem putant, aera- | |
| riam fabricam alii Chalybas, alii Cyclopas, ferrum Hesiodus | |
| in Creta eos qui vocati sunt Dactyli Idaei. argentum in- | |
| venit Eric<h>thonius Atheniensis, ut alii, Aeacus; auri metalla | 5 |
| et flaturam Cadmus Phoenix ad Pangaeum montem, ut alii, | |
| Thoas aut Aeac<u>s in Panchaia aut Sol Oceani filius, cui | |
| Gellius medicinae quoque inventionem ex met<a>llis assignat. | |
| plumbum ex Cassiteride insula primus adportavit Midacritus. | |
| fabricam ferr<ari>am invenerunt Cyclopes, figlinas Coroebus | 198.1 |
| Atheniensis, in iis orbem Anarcharsis Scythes, ut alii, Hy- | |
| perbius Corinthius. fabricam materiariam Daedalus et in | |
| ea serram, asciam, perpendiculum, terebram, glutinum, i<ch>- | |
| th<y>ocollam; normam autem et libellam et tornum et clavem | 5 |
| Theodorus Samius, mensuras et pondera Phidon Argivus aut | |
| Palamedes, ut maluit Gellius; ignem e silice Pyrodes Ci- | |
| licis filius, eundem adservare ferula Prometheus; vehiculum | 199.1 |
| cum quattuor rotis Phryges, mercaturas Poeni, culturas vi- | |
| tium et arborum Eumolpus Atheniensis, vinum aquae mi- | |
| sceri Staphylus Sileni filius, oleum et trapetas Aristaeus | |
| Atheniensis, idem mella; bovem et aratrum Buzyges Atheni- | 5 |
| ensis, ut alii, Triptolemus; regiam civitatem Aegyptii, po- | 200.1 |
| pularem Attici post Theseum. tyrannus primus fuit Phalaris | |
| Agraganti. servitium invenere Lacedaemonii. iudicium | |
| capitis in Areopago primum actum est. | |
| Proelium Afri contra Aegyptios primi fecere fustibus, | 5 |
| quos vocant phalangas. clupeos invenerunt Proetus et Acri- | |
| <si>us inter se bellantes sive Chalcus Athamantis filius, loricam | |
| Midias Messenius, galeam, gladium, hastam Lacedaemonii, | |
| ocreas et cristas Cares. arcum et sagittam Scythen Iovis | 201.1 |
| filium, alii sagittas Persen Persei filium invenisse dicunt, | |
| lanceas Aetolos, iaculum cum ammento Aetolum Martis | |
| filium, hastas velitares Tyrrenum, <eundem> pilum, Penthesi- | |
| leam Amazonem securim, Pisaeum venabula et in tormentis | 5 |
| scorpionem, Cretas catapultam, Syrophoenicas ballistam et | |
| fundam, aeneam tubam Pisaeum Tyrreni, testudines Arte- | |
| monem Clazomenium, equum (qui nunc aries appellatur) in | 202.1 |
| muralibus machinis Epium ad Troiam, equo vehi Bellero- | |
| phontem, frenos et strata equorum Pelet<h>ronium, pugnare | |
| ex equo Thessalos, qui Centauri appellati sunt, habitantes | |
| secundum Pelium montem. bigas prima iunxit Phrygum | 5 |
| natio, quadrigas Eric<h>thonius. ordinem exercitus, signi | |
| dationem, tesseras, vigilias Palamedes invenit Troiano bello, | |
| specularum significationem eodem Sinon, inducias Lycaon, | |
| foedera Theseus. |