| Decem annis gestare in utero vulgus existimat, | 8.28.1 |
| Aristoteles biennio nec amplius quam [semel gignere | |
| pluresque quam] singulos, vivere ducenis annis et quosdam | |
| CCC. iuventa eorum a sexagesimo incipit. gaudent amnibus | |
| maxime et circa fluvios vagantur, cum alioqui nare propter | 5 |
| magnitudinem corporis non poss<i>nt. <i>idem frigoris in- | |
| patientes; maximum hoc malum inflationemque et pro- | |
| fluvium alvi nec alia morborum genera sentiunt. olei potu | |
| tela, quae corpori eorum inhaereant, decidere invenio, a | |
| sudore autem facilius adhaerescere. et terram edisse <i>is | 29.1 |
| tabificum est, nisi saepius mandant; devorant autem et la- | |
| pides; truncos quidem gratissimo in cibatu habent. palmas | |
| excelsiores fronte prosternunt atque ita iacentium absumunt | |
| fructum. mandunt ore, spirant et bibunt odoranturque haut | 5 |
| inproprie appellata manu. animalium maxime odere murem | |
| et, si pabulum in praesepio positum attingi ab eo videre, | |
| fastidiunt. cruciatum in potu maximum sentiunt hausta hi- | |
| rudine, quam sanguisugam vulgo coepisse appellari adverto. | |
| haec ubi in ipso animae canali se fixit, intolerando adficit | 10 |
| dolore. durissimum dorso tergus, ventri molle, saetarum | 30.1 |
| nullum tegimentum, ne in cauda quidem praesidium ab- | |
| igendo taedio muscarum (namque id et tanta vastitas sentit), | |
| sed cancellata cutis, et invitans id genus animalium odore. | |
| ergo cum extenti<s> recepere examina, artatis in rugas repente | 5 |
| cancellis comprehensas enecant. hoc iis pro cauda, iuba, | |
| villo est. dentibus ingens pretium et deorum simulacris | 31.1 |
| lautissima ex his materia. invenit luxuria commendationem | |
| et aliam expetiti in callo manus saporis, haud alia de causa, | |
| credo, quam quia ipsum ebur sibi mandere videtur. magni- | |
| tudo dentium videtur quidem in templis praecipua, sed tamen | 5 |
| in extremis Africae, qua confinis Aethiopiae est, postium | |
| vicem in domiciliis praebere saepesque in his et pecorum | |
| stabulis pro palis elephantorum dentibus fieri Polybius | |
| tradidit auctore Gulusa regulo. |