| Capere eos ardui erat quondam operis, foveisque | 8.54.1 |
| maxime. principatu Claudii casus rationem docuit, puden- | |
| dam paene talis ferae nomine, <a> pastore Gaetuliae sago con- | |
| tra ingruentis impetum obiecto, quod spectaculum in harenam | |
| protinus tralatum est, vix credibili modo torpescente tanta | 5 |
| illa feritate quamvis levi iniectu operto capite, ita ut devin- | |
| ciatur non repugnans. videlicet omnis vis constat in oculis, | |
| quo minus mirum sit a Lysimacho Alexandri iussu simul | |
| incluso strangulatum leonem. iugo subdidit eos primusque | 55.1 |
| Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello, | |
| cum dimicatum esset in Pharsaliis campis, non sine ostento | |
| quodam tempor<um>, generosos spiritus iugum subire illo pro- | |
| digio significante. nam quod ita vectus est cum mima Cy- | 5 |
| t<h>eride, super monstra etiam illarum calamitatium fuit. | |
| primus autem hominum leonem manu tractare ausus et osten- | |
| dere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur | |
| damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persua- | |
| surus vir tam artificis ingenii videbatur et male credi liber- | 10 |
| tas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas. |