| Crocodilum habet Nilus, quadripes malum et | 8.89.1 |
| terra pariter ac flumine infestum. unum hoc animal ter- | |
| restre linguae usu caret, unum superiore mobili maxilla in- | |
| primit morsum, alias terribile pectinatim stipante se dentium | |
| serie. magnitudine excedit plerumque duodeviginti cubita. | 5 |
| parit ova quanta anseres, eaque extra eum locum semper | |
| incubat praedivinatione quadam, ad quem summo auctu eo | |
| anno egressurus est Nilus. nec aliud animal ex minore | |
| origine in maiorem crescit magnitudinem. et unguibus | |
| autem armatus est, contra omnes ictus cute invicta. dies in | 10 |
| terra agit, noctes in aqua, teporis utrumque ratione. hunc | 90.1 |
| saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore | |
| somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex | |
| avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os pri- | |
| mum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces | 5 |
| quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, | |
| in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, | |
| per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit alvum. |