| Cervis quoque est sua malignitas, quamquam | 8.112.1 |
| placidissimo animalium. urgente vi canum ultro confugiunt | |
| ad hominem et in pariendo semitas minus cavent humanis | |
| vestigiis tritas quam secreta ac feris opportuna. conceptus | |
| earum post arcturi sidus. octonis mensibus ferunt partus, | 5 |
| interim et geminos. a conceptu separant se, at mares relicti | |
| rabie libidinis saeviunt, fodiunt scrobes. tunc rostra eorum | |
| nigrescunt, donec aliqui abluant imbres. feminae autem | |
| ante partum purgantur herba quadam, quae sese<lis> dicitur, | |
| faciliore ita utentes utero; a partu duas, quae tamn<us> et | 10 |
| seselis appellantur, pastae redeunt ad fetum: illis imbui | |
| lactis primos volunt sucos quacumque de causa. editos par- | 113.1 |
| tus exercent cursu et fugam meditari docent, ad praerupta | |
| ducunt saltumque demonstrant. iam mares soluti desiderio | |
| libidinis avide petunt pabula; ubi se praepingues sensere, | |
| latebras quaerunt fatentes incommodum pondus. et alias | 5 |
| semper in fuga adquiescunt stantesque respiciunt, cum prope | |
| ventum est, rursus fugae praesidia repetentes. hoc fit in- | |
| testini dolore tam infirmi, ut ictu levi rumpatur intus. fu- | 114.1 |
| giunt autem latratu canum audito secunda semper aura, ut | |
| vestigia cum ipsis abeant. mulcentur fistula pastorali et | |
| cantu, cum erexere aures, acerrimi auditus, cum remisere, | |
| surdi. cetero animal simplex et omnium rerum miraculo | 5 |
| stupens in tantum, ut equo aut bucula accedente propius | |
| hominem iuxta venantem non cernant aut, si cernant, arcum | |
| ipsum sagittasque mirentur. maria trameant gregatim nantes | |
| porrecto ordine et capita inponentes praecedentium clunibus | |
| vicibusque ad terga redeuntes. hoc maxime notatur a Cilicia | 10 |
| Cyprum traicientibus. nec vident terras, sed in odore<m> earum | |
| natant. cornua mares habent solique animalium omnibus | 115.1 |
| annis stato veris tempore amittunt. ideo sub ista die quam | |
| maxime invia petunt: latent amissis velut inermes, sed et | |
| hi bono suo invidentes. dextrum cornu negant inveniri ceu | |
| medicamento aliquo praeditum, idque mirabilius fatendum | 5 |
| est, cum et in vivariis mutent omnibus annis. defodi ab iis | |
| putant. accensi autem utrius libeat odore et serpentes fu- | |
| gantur et comitiales morbi deprehenduntur. indicia quoque | 116.1 |
| aetatis in illis gerunt, singulos annis adicientibus ramos | |
| usque ad sexennes; ab eo tempore similia revivescunt, nec | |
| potest aetas discerni; sed dentibus senecta declaratur: aut | |
| enim paucos aut nullos habent nec in cornibus imis ramos, | 5 |
| alioqui ante frontem prominere solitos iunioribus. non deci- | 117.1 |
| dunt castratis cornua nec nascuntur, erumpunt autem rena- | |
| scentibus tuberibus primo aridae cuti similia, de<in> teneris | |
| increscunt ferulis harundineas in paniculas molli plumata | |
| lanugine. quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pa- | 5 |
| bula. increscentia solis vapore durant ad arbores subinde | |
| experientes; ubi placuit robur, in aperta prodeunt. captique | |
| iam sunt hedera in cornibus viridante, ex attritu arborum | |
| ut in aliquo ligno teneris, dum experiuntur, innata. <s>u<n>t | |
| aliquando et candido colore, qualem fuisse traditur Q. Ser- | 10 |
| torii cervam, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus per- | |
| suaserat. et his cum serpente pugna: vestigant cavernas | 118.1 |
| nariumque spiritu extrahunt renitentes. ideo singulare | |
| abigendis serpentibus odor adusto cervino cornu, contra | |
| morsus vero praecipuum remedium ex coagulo hinnulei | |
| matris in utero occisi. vita cervis in confesso longa, post | 119.1 |
| C annos aliquibus d<enuo> captis cum torquibus aureis, quos | |
| Alexander Magnus addiderat, adopertis iam cute in magna | |
| obesitate. febrium morbos non sentit hoc animal, quin et | |
| medetur huic timori. quasdam modo principes feminas sci- | 5 |
| mus omnibus diebus matutinis carnem eam degustare solitas | |
| et longo aevo caruisse febribus, quod ita demum existimant | |
| ratum, si vulnere uno interierit. |