| Mutat colores et Scytharum tarandrus nec | 8.123.1 |
| aliud ex iis quae pilo vestiuntur, nisi in Indis lycaon, cui | |
| iubata traditur cervix. nam thoes—luporum id genus est | |
| procerius longitudine, brevitate crurum dissimile, velox saltu, | |
| venatu vivens, innocuum homini—habitum, non colorem, | 5 |
| mutant, per hiemes hirti, aestate nudi. tarandro magnitudo | 124.1 |
| quae bovi est, caput maius cervino nec absimile, cornua | |
| ramosa, ungulae bifidae, villus magnitudine ursorum, sed, | |
| cum libuit sui coloris esse, asini similis. tergori tanta | |
| duritia, ut thoraces ex eo faciant. colorem omnium arborum, | 5 |
| fruticum, florum locorumque reddit metuens in quibus latet, | |
| ideoque raro capitur. mirum esset habitum corpori tam | |
| multiplicem dari, mirabilius est et villo. |