| Vrinae et duobus aliis animalibus ratio mira. | 8.136.1 |
| leontophonon accipimus vocari parvum nec aliubi nascens | |
| quam ubi leo gignitur, quo gustato tanta illa vis <e>t ceteris | |
| quadripedum imperitans ilico expiret. ergo corpus eius | |
| exustum adspergunt aliis carnibus polentae modo insidi- | 5 |
| antes ferae necantque etiam cinere: tam contraria est pestis. | |
| haut inmerito igitur odit leo visumque frangit et citra mor- | |
| sum exanimat; ille contra urinam spargit, prudens hanc | |
| quoque leoni exitialem. lyncum umor ita redditus, ubi gig- | 137.1 |
| nuntur, glaciatur arescitve in gemmas carbunculis similes | |
| et igneo colore fulgentes, lyn<c>urium vocatas atque ob id | |
| sucino a plerisque ita generari prodito. novere hoc sciunt- | |
| que lynces et invidentes urinam terra operiunt, eoque cele- | 5 |
| rius solidatur illa. |