| Serpentium vipera sola terra dicitur condi, | 8.139.1 |
| ceterae arborum aut saxorum cavis. et alias vel annua | |
| fame durant, algore modo dempto. omnia secessus tempore | |
| veneno orba dormiunt. simili modo et cocleae, illae quidem | |
| iterum et aestatibus, adhaerentes maxime saxis aut, etiam | 5 |
| iniuria resupinatae avolsaeque, non tamen exeuntes. in | 140.1 |
| Baliaribus vero insulis cavaticae appellatae non prorepunt e | |
| cavis terrae—neque herba vivunt—, sed uvae modo | |
| inter se cohaerent. est et aliud genus minus vulgare ad- | |
| haerente operculo eiusdem testae se operiens. obruta<e> | 5 |
| terra semper hae et circa maritimas tantum Alpes quondam | |
| effossae coepere iam erui et in Veliterno. omnium tamen | |
| laudatissimae in Astypalaea insula. |