| Rabies canum sirio ardente homini pestifera, ut | 8.152.1 |
| diximus, ita morsis letali aquae metu. quapropter obviam | |
| itur per XXX eos dies, gallinaceo maxime fimo inmixto ca- | |
| num cibis aut, si praevenerit morbus, veratro. a mor- | |
| su vero unicum remedium, oraculo quodam nuper repertum, | 5 |
| radix silvestris rosae, quae cyno<r>rhoda appellatur. Colu- | 153.1 |
| mella auctor est, si XL die quam sit natus castretur morsu | |
| cauda summusque eius articulus auferatur s<p>i<nae> nervo | |
| exempto, nec caudam crescere nec canes rabidos fieri. ca- | |
| nem locutum in prodigiis, quod equidem adnotaverim, acce- | 5 |
| pimus et serpentem latrasse, cum pulsus <Tarquinius> est | |
| regno. |