| Ingenia eorum inenarrabilia. iaculantes obsequia | 8.159.1 |
| experiuntur difficiles conatus corpore ipso nisuque i<u>vantium; | |
| i<te>m tela humi collecta equiti porrigunt. nam in circo ad | |
| currus iuncti non dubie intellectum adhortationis et gloriae | |
| fatentur. Claudi Caesaris saecularium ludorum circensibus, | 160.1 |
| excusso in carceribus auriga albati Corace, occupavere pri- | |
| matum, optinuere opponentes, effundentes omniaque contra | |
| aemulos, quae debuissent peritissimo auriga insistente, fa- | |
| cientes, cum puderet hominum artes ab equis vinci, peracto | 5 |
| legitimo cursu ad cretam stetere. maius augurium apud | 161.1 |
| priscos plebeis circensibus excusso auriga ita, ut si staret, | |
| in Capitolium cucurrisse equos <a>edemque ter lustrasse; | |
| maximum vero eodem pervenisse a <V>eis cum palma et co- | |
| rona, effuso Ratumenna qui ibi vicerat, unde postea nomen | 5 |
| portae est. Sarmatae longinquo <itine>ri inedia pridie prae- | 162.1 |
| parant eos, potum exiguum inpertientes, atque ita per cen- | |
| tena milia et quinquaginta continuo cursu euntibus insident. | |
| Vivunt annis quidam quinquagenis, femina<e> minore | |
| spatio; eaedem quinquennio finem crescendi capiunt, mares | 5 |
| anno addito. forma equorum, quales maxime legi oporteat, | |
| pulcherrime quidem Vergilio vate absoluta est; sed et nos | |
| diximus in libro de iaculatione equestri condito, et | |
| fere inter omnes constare video. diversa autem circo ratio | |
| quaeritur. itaque cum bimi in alio subiungantur imperio, | 10 |
| non ante quinquenn<e>s ibi certamen accipit. |