| Placuere autem et feri sues. iam Catonis cen- | 8.210.1 |
| soris orationes aprunum exprobrant callum. in tres tamen | |
| partes diviso media ponebatur, lumbus aprunus appellata. | |
| solidum aprum Romanorum primus in epulis adposuit P. | |
| Servilius, pater eius Rulli, qui Ciceronis consulatu legem | 5 |
| agrariam promulgavit: tam propinqua origo nunc cotidianae | |
| rei est. et hoc annales notarunt, horum scilicet ad emen- | |
| dationem morum, quibus no<n> t<o>ta quidem cena, sed in prin- | |
| cipio bini ternique pariter manduntur apri. |